monumenta.ch > Plinius > sectio 257

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 257
{LXXVIII} Infantibus nihil butyro utilius per se et cum melle, privatim et in dentitione et ad gingivas et ad oris ulcera. dens lupi adalligatus infantium pavores prohibet dentiendique morbos, quod et pellis lupina praestat. dentes quidem eorum maximi equis quoque adalligati infatigabilem cursum praestare dicuntur.